17/11/2024
An. et vol. L###VII 2 Ianuarii 1995 N. 1
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
Directio: Palazzo Apostolico - Città del Vaticano - Administratio: Libreria Editrice Vaticana
ACTA IOANNIS PAULI PP. II
EPISTULA APOSTOLICA
Episcopis, clero, fidelibus anni MM Iubilaeum ad parandum
Venerabiles in episcopatu Fratres,
Carissimi in Christo filii filiaequel
1. Tertio millennio adveniente novae quidem aetatis ad apostoli Pauli
voces mens ultro recurrit: « Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Fi-
lium suum, factum ex muliere » (Cal 4, 4). Temporis autem illa plenitudo
cum Verbi Incarnationis congruit mysterio, Filii videlicet consubstantialis
Patri, necnon cm orbis arcano Redemptionis. Hoc loco ipso effert sanctus
Paulus Dei Filium e muliere ortum natumque sub Lege inter homines ve-
nisse, ut quotquot Legi subderentur redimeret qui filiorum adoptionem re-
cipere deinde possent. Et addit: « Quoniam autem estis filii, misit Deus
Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater" ». Consolatur
vero magnopere conclusio eius: « Itaque iam non es servus sed filius; quod
si filius, et heres per Deum » (Gal 4, 6-7).
Paulina haec Incarnationis mysterii propositio revelationem arcani Tri-
nitarii in se complectitur atque etiam continuatae Filii missionis in Sancti
Spiritus missione. Filii Dei Incarnatio illiusque conceptio et editio prius sa-
ne poscuntur quam Sanctus Spiritus emittatur. Mysterii ideo Incarnationis
redemptricis ubertatem sinunt elucere beati Pauli sermones.
2. Suo in Evangelio nobis tradidit Lucas accuratam adiunctorum narra-
tionem in quibus est Iesus natus: « Factum est autem in diebus illis exiit
edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis ... Ibant om